- COMMENDATI
- COMMENDATIapud Recentiores, dicuntur Liberti, qui Patroni, seu Manumissoris patrocinio post libertatem impetratam se commendabant. Quippe per Chartam ingenuitatis, servô in libertatem assertô, facultas dabatur, seu Ecclesiae, seu alterius cuiusdam, qui eius ingenuitatem tueretur, patrocinio se commendandi, ut patet ex Marculfo, l. 2. Form. 32. Legibus vero Scaniae editis ab Andr. Svenonis Archiepiscopo Lundensi, l. 6. c. 5. servum, statim atque libertatem consecutus erat, ingenuorum aliquis suo generi coniungebant, eum in suum consanguineum eligendo, et qui pro factis eius se sponderet responsurum, et hôc factô pro parte tertiâ praestandae satisfactionis onus sustinebat, vel pro parte tertia recipiende satisfactionis lucrum percipiebat cum Liberto, duplo minore semper liberto, quam ingenuo, satissactione pro homicidio attinente. Neque vero Liberti tantum, sed et quivis villarum incolae, qui sub Dominorum tutela et protectione vivebant et in signum eiusmodi protectionis, certam praestationem annuam vel servitium iis exolvebant, Commendati dicuntur, in LL. Wisigoth. Longobard. alibique passim. Interdum tamen ita clientelae ac patrocinio domini alicuius se commendabant, ut obnoxiae conditionis ceserentur, et tamquam servi, si fugitivi essent, retraherentur, ut est in L. Ripuaria, tit. 72. §. 5. Hâc enim lege alterius se commendabant potestati, ut, quoad viverent, de victu ac vestitu sibi ab illo caveretur, cui ingenuili ordine, h. e. absque ingenuitatis ac libertatis pra iudicio, servitium ac obsequium sese praestituros profitebautur; additô, quod ab eo se subtrahendi potestatem non haberent, ut est in Formulis secundum L. Rom. c. 44. Vide Car. du Fresne in voce Affidati. Nonnumquam vero servis ipsis Commendati huiusmodi accensebantur etc. Non multum absimile fuit Ius applicationis apud Romanos, ab Atheniensibus ortum, apud quos peregrini se alicui opulento civi in clientelam dabant dicabantque. Hinc Commendare se in clientelam, apud Terentium, Eun. Actu 5. sc. 8. v. 9. etc. Vide quae hanc in rem congessit Hadr. Turneb. Adversar. l. 24. c. 32. et Car. du Fresne, in Glossario, ut et hîc passim, ubi de Clientibus, Manumissione, Patronis etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.